Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 70

Precedente Successiva

partem non admittitur ad sentientem animam, admittitur per
graciliorem; et per transpicuam, quod non per opacam: idemque pomum
in obtuso tactu frigiditatem imprimit quam extraneam habet,
in lingua dulcedinem, innatum communicando calorem; in naso
odorem, educendo tenuitatem suam calidiusculam: In oculo albedinem,
quae eius est apparentia caloris. Quapropter idem calor, in tactu
vocatur calor, in gustu sapor, in olfactu odor, in oculo candor et lux.
Ipsa enim lux est vivus candor, et calor apparens, hoc est, visus, hoc
est, attractus a longe per transparentiam. Atque eundem spiritum haec
obiecta omnia sentire, sed diversis organis, sicut idem homo scribit
penna, secat gladio, et fodit ligone, palam est. Quando enim attente
quippiam audit homo, non videt praetereuntes coram eo, et cum attentius
inspicit, non audit vocantem. Et per Astrolabium inspiciens
alterum claudit oculum, ut totus spiritus collectus in altero melius
inspectet. Idem ergo spiritus audit, videt, gustat, quandoquidem ex
organis in organa ita accurrit. Ergo non est forma organo affixa: tunc
enim ab eo discedere non posset. Et quando homo dormit oculis apertis,
videret, audiret, tangeret, cum omnes formae sentientes suis in
organis remaneant: Sed in omnibus passionibus laetitiae, irae, risus, planctus,
spei, moestitiae, conspicitur spiritus, nunc confluens in oculos
eosque lucidos reddens, nunc in ore dilatari; nunc redire intus et minui,
et turbari extrema, et frigescere. Corporeum ergo est, mobile,
et passibile, principium sentiens. Est unus continuatione in cunctis
sensoriis, sicut aër in canalibus sonantibus. At Veneris actus, qui sensus
omnes languere facit, bene probat, sentientem spiritum esse unicum,
qui confluit ad fruendum voluptate, et tumefacit mentulam, et
mox detumefacit. Et quidem si sensus multiplicandi sunt, miror, cur
Aristoteles proprium sensum Veneris non fecerit: cum a se non audiens
rationem mentula erigatur, et ipsa una apta est sentire voluptatem
eiusmodi, ob suae carnis spongiositatem; sicut lingua saporem, et
ob mordacitatem caloris per ipsam transeuntis. Tribuendus ventriculo
erat et sensus famis et sitis, quippe cum in ipso tantum fiant, non
autem in oculis, et aliis organis.
~ Praeterea videns homo pomum, scit saporem illi inesse et odorem.
Ergo ille spiritus, qui videt, odorat, tangit et gustat. Alioquin conferre
simul obiecta eiusdem subiecti non possent: sed essent sicut ego
et tu. Aristoteles hoc perpendens, sufficere ait quinque sunsus: sed
necesse est addere sensum communem: quem in anteriori capitis cella
quidam sui reponunt, alij in corde. Et in sensu communi dicit omnes
sensus convenire, et ipsum esse sicut centrumsensus caeteros sicut
lineas ab eo ad Peripheriam extensas. Pulchra comparatio e Plat.Thaeet.sed dictis contraria suis. Si enim sensus formae sunt organis affixae, numquam
docebit quomodo introcurrant ad sensum communem, conferantque

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche